Titles index   A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z Misc home |  advanced search |  help 

Sapientia hieroglyphica. Specimen sapientiae hieroglyphicae. [Jap-Sin IV, 5H]
AuthorBouvet, Joachim 白晉, 1656-1730
Pub. Location---Publisher---
Daten.d.Phys. Desc.pdf. mss. [58 frames]
LocationARSI, and Digital ArchivesCall NumberBV3427.B62 S7438
N.B. On the ARSI pdf, the order of these two documents is reversed from that found in Fr. Chan's catalog entry (below), i.e document “a” begins at pdf frame 49-58, document “b” at frame 1-48.

Jap-Sin IV, 5 H

a. Sapientia hieroglyphica ᅵ seu ᅵ theologia symbolica priscorum Sinarum, ᅵ cuius expressione sacmm legis naturalis syste ᅵ ma, & propheticum veritatis evangelicae mys terium, sub parabolarum et enigmatum cortice ᅵ pluribus annorum millibus sepultum incipit ᅵ in lucem prodiri.

Manuscript written in Latin, in the handwriting of Bouvet’s scribe. Chinese ink on Chinese paper. Eighteen pages in Chinese folding. 31.3 x 24.2 cm.

The first paragraph (page 1) reads:

Post disserturnas et acerrimas inter missionarios controversias de genuina priscorum Sinarum doctrina e diversis ordinibus, atque imprimis Jesuitae post P. Matthaeum Ricci, in eo prae ceteris gentibus fortunatos praedicerunt, quod non solum sinceram ac distinctam veri dei notitiam; sed etiam coeteras saltem praecipua legis naturalis notiones, per aliquod annorum millia semper servaverunt; ita ut multi inter ipsos, per tam longam generationum seriem potuerunt salutem suam operari; cum episcopus Cononensis cum parvis asseclis, impugnata hac communi veterum missionariorum — sententia aussu incredibili conatus sit eripere toti sinarum etiam priscorum genti, omnimodam notitiam tum messiae salvatoris, quam tamen ex ipso — textu sacro constat fuisse. Expectationem gentium, atque adeo mille prorsus ignotorum; tum etiam ipsiusmet Dei creatoris; indubitanter asserens, vel veterissima Sinarum monumenta; imo et canonicos ipsorum libros, non continere nisi purum putumque Atheïsmum; atque nova haec opinio videatur jam veluti praevaluisse; quis inspecto solo praesentia operis titulo, non intueatur propositum hic nobis consilium, tamquam inanem hominis plane temerarii conatum.
Bouvet then goes on to show how the ancient Chinese writings can be of great help toward the conversion of the Chinese:
At quoniam hoc nostrum consilium eruendi veritatem evangelicam ex vetustis gentium Sinarum monumentis, videtur omnino consonum praxi sanctorum Patrum et doctorum catholicorum usi constat ex diversis aeque solidis ac eruditis utrorumque operibus, magnifico demonstrationis Evangelicae titulo, aut multiplici alio simili insignitis; & aliunde sinarum traditiones, saltem illae, quae vulgo habentur pro canonicis, certo sint ex magis pura et antiqua origine quam aeternarum traditione; jure considimus, quicumque & rationum ponderi, et communi Ecclesiae sensui imprimis attendunt, eos adeo non offensum iri specioso hoc nostri operis titulo, in Ecclesia minime obsoleto: ut potius omnes judicaturus scriptum de tanti momentis argumento; non missionariorum tantum lectione dignum videri, sed etiam serio ipsius Sanctae Sedis examine et judicio; cum illud tam directe tendere videatur ad promovendam cum majori facilitate sinarum conversionem; quam sententia episcopi Cononensis huic argumento opposita, videtur et est certissime tam sancto fini contraria.

b. Specimen sapientiae hieroglyphicae ᅵ priscorum patriarcharum,ᅵ reconditae in Vetustis Sinarum monumentis. ᅵ Pars posterior ᅵ De sacris mundi fastis, seu ᅵ mystico temporum propheticorum systemate, ᅵ eruto ex dictis monumentis.
Manuscript written in Latin; Chinese ink on Chinese paper.
Forty-three pages (page 17 is divided into 1° and 2°; pages 21 and 22 are combined into one page). 31.8 x 24 cm.
An inscription in Latin on page one shows that the letter is addressed to the General of the Society of Jesus: “Admodum Reverendo in Chr° Patri ᅵ P. Michaeli Angelo Tamburino ᅵ Societatis Jesu ᅵ Praeposito Generali.”

The first paragraph (page 1) reads:

Duobus annis proxime elapsis, ad obsequendum per grato Paternitatis vestrae adm Rdae mandato, iam misi Romam partem utrumque huius speciminis; nondum tamen cum eo stylo methodo et claritate, quam novitas et excellentia materiae postulabat . . . nunc quo suppleatur utrumque huic defectui, simulque subjiciantur oculis virorum vere eruditorum et primaevae sapientiae mysteria hieroglyphica non os pernantium, physicae et mathematicae rationes, quibus videtur niti totum hoc symbolicum [..]etque judicio vere divinum systema, aliunde manifeste fundatum in miro consensu communis Sinarum traditionis, cum maxime recepta in toto orbe christiano traditione et omnino aptum ad retegendos insulsos errores totius fabulosae traditionis . . .

On page 42, Bouvet writes:

In fine harum observationum super huius anni et praecedentium annorum scriptis, unum est de quo admondendus est lector nempe, cum in Europa non possit fieri judicium certum de fidelitate interpretationes textuum sinensium sed solum hic a viris in huius literaturae notitia longo studio exercitatis sive missionariis sive neophytis christianis, et coram doctoribus * [on the margin: etiam si gentilibus] primi ordinis; ea de causa me in omnibus praedictis scriptis parum admodum sollicitum de sensu literari et verbali plaerorumque textuum sinensium ibi allegatorum. In hoc potissimum ac veluti unice intendisse ut substantialem intimum et proprium redderem, quantum satis esse mihi visum est, ut magistri nostri possint aequum et competens ferre judicium de tota serie expositionis Sapientiae hieroglyphicae librorum Sinensium, a nobis per partes hucusque propositae, et deinceps proponendae si deus optimus dies et vires ulterius protraxerit, et definitive pronuntiari quid in ea reprobatione, quid approbatione dignum esse videatur.

De cetero veniam peto, si haec scripta sunt tam incondite et tam parum methodice deproperata, et manu ac penicillo Sinensi exarata. Huius causa fuit adhuc perseverans missionis in proximo ruinae suae periculo status, (non obstante Legati Stae Sedis adventu,) cuius saluti certe sicuti facili totius gentis conversioni, non videtur medium ullum magis idoneum et necessarium, quam brevis aliqua et generalis beneque concinata expositio dogmatum legis naturalis, ex bene selectis Sinarum traditionibus messiam salvatorem, et eius S. Legem spectantibus, qualis videtur facile confici posse Romae aut Parisiis ex diversis magisque elaboratis aliquot sociorum scriptis ibi ut suppono, recens acceptis; et ad quod, ut ego plus materiae saltem conferre possem, necesse habui accersere unum aut alterum amanuensem sinam, pro transcribendis cum majori claritate quam plurimis locis et diversis et tensioribus meis elumbrationibus. Cum interim delineatio paulo plurium mysticarum figurarum sapientiae hieroglyphicae expositioni omnino necessariarum me totum postularet.,p>

The last page gives a diagram showing the Taiji 太極, Liangyi 兩儀 [yin 陰 and yang 陽 ], sixiang 四象 [the four elements: gold 金, wood 木, water 水 and fire 火] and the Bagua 八卦 [the eight diagrams]:

qua scilicet tai kie produxit duo y, haec duo y produxerunt quatuor imagines, et hae produxerunt octo sortes, seu qua, difficile tamen est clare percipere quid veniat nomine y, quaenam determinate sint quatuor imagines, et octo qua; ignorem enim per ignotium libri sinici videntur explicare, hinc factum puto, ut in usu libri Ye kim Sinenses aliquitam longe a vero aberraverint. Nomine tai kie non dubito quin se pictissimi Prisci Deum prima rerum omnium definire voluerint, ut patet ex supradictis [the italicized words are written in red ink] nomine in, yam [陰,陽] praecipue terram et coelum significat; attamen ita deinde miscerent, confundunt, ut vix scias quid rerum sint.

Source: Albert Chan, Chinese books and documents in the Jesuit Archives in Rome, p.535-538.

Local access ARSI I-IV folder, Jap-Sin IV-5H.pdf.
Online at ARSI via Internet Archive.

Subject(s)Bouvet, Joachim 白晉, 1656-1730--Writings on Figurism
Figurism--China--Sources
Rec. TypeManuscript (pdf)LanguageLatin, Chinese
CollectionARSI, and Ricci Institute LibraryRec. #19648